Latin
22.8.43 to 22.8.49
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.8.43-49
Not analysed yet
Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini, minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odessos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum. Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare. Quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma longe minora sunt ceteris; septimum caenosum et palustri specie nigrum. Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et irruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum glebasque aggerente multitudine circumvenientium fluentorum. Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et parvos. Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat. Prolati aliquanto sumus longius quam sperabamus, pergamus ad reliqua. Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum, diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.