# Res Gestae 23.5.12-16

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 23.5.12 to 23.5.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/23.5.12

Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat. Eoque viso, harum rerum interpretes arcessiti, interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius affirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent. Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri. Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare. Fracto igitur (ut ante dictum est) ponte, cunctisque transgressis, imperator antiquissimum omnium ratus est militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide. Signo itaque per lituos dato, cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggeri glebali assistens, coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit favorabilis studio concordi cunctorum: Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici, non nunc primitus (ut maledici mussitant) Romanos penetrasse regna Persidis. Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum, strages per hos tractus innumeras edidisse.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
