Latin
23.6.14 to 23.6.20
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.14-20
Not analysed yet
Sunt autem in omini Perside, hae regiones maximae, quas vitaxae (id est magistri equitum) curant, et reges et satrapae—nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum—Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia. Citra omnes propinqua est nobis Assyria, celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum, bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus, fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit. hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit. Et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana mens praeter pulverem exstinguendi commentum. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens, quodcumque animal proxime steterit, odore gravi consumit. Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset. Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur. Unde emergens itidem noxius spiritus, perseveranti odore quidquid prope venerat corrumpebat, absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur. Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus, seseque resorbens, numquam extra margines intumescit. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit: transire enim διαβαίνειν dicimus Graeci. Et veteres quidem hoc arbitrantur.