# Res Gestae 23.6.21-22

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 23.6.21 to 23.6.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/23.6.21

Nos autem dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas, iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos, Homero auctore, et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero (nunc Hispania) et a Baeti amne insigni provincia Baetica. In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
