Latin
Book 23, Chapter 6
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.24
Not analysed yet
Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis, perlatumque Romam, in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.