Latin
23.6.68 to 23.6.73
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.68-73
Not analysed yet
Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores, vitantes reliquorum mortalium coetus. Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium. Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum. Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta. Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, quos flumen alluit Arabium nomine ideo appellatum, quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes, Prophthasia et Ariaspe, ut opulentis et claris. Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam Arachotoscrenen appellant. Hic quoque civitates sunt inter alias viles, Alexandria et Arbaca et Choaspa. At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. Civitates autem etiam hic sunt inclyta epraeter insulas, sed Ratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.