Latin
Book 23, Chapter 6
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.75
Not analysed yet
Per has nationes dissonas et multiplices, hominum quoque diversitates sunt ut locorum. Sed ut generaliter corpora describamus, et mores, graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. Quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses, Thucydides est auctor amplissimus.