# Res Gestae 23.6.81-82

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 23.6.81 to 23.6.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/23.6.81

Leges apud eos impendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae per quas ob noxam unius, omnis propinquitas perit. Ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos, iurisque publici peritissimos, post indoctorum collocat terga. Nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis, iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessavit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
