Latin
23.6.84 to 23.6.88
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.84-88
Not analysed yet
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum. Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur. Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando. Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores. Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis. Conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt, aut debilia pariunt, aut certe vitiis diffluunt abortivis. Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt. Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique (licet dignitate dispari) non ignoramus.