Latin
24.1.12 to 24.1.16
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.1.12-16
Not analysed yet
Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestis existimans curam. Et cui per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur. Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel minis. Hostiles tamen agros omni frugum genere divites, cum segetibus et tuguriis inflammari permisit, ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum. Bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae subsidiis affluentes, alimenta servabant, quae navigiis vehebantur. Hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus, in conspectu nostro ab hostilibus captus, occisus est.