# Res Gestae 24.4.25-29

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 24.4.25 to 24.4.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/24.4.25

Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt. Extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates, praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum, serenus imperator et clemens. Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum. Ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant, ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt. Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur. Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inproviso inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
