Latin
Book 24, Chapter 5
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.5.3
Not analysed yet
Quae loca pinguia satis et cultu, quibus Coche (quam Seleuciam nominant) haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli opportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps, et civitatem desertam collustrans, a Caro principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.