# Res Gestae 24.5.7-12

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 24.5.7 to 24.5.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/24.5.7

Qua causa concitus ira immani, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant, propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens, propediem affore credebatur. Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu tunc lunari nitens splendore, his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus. Quae dum ita aguntur, pari modo ut antea, Persae ex adversa fluminis ripa, partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. Et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tune segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis, armisque raptis inter tumultum, exercitus cantu concitus bucinarum, cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti. Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis. Flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset exemplo, spectator probatorque gestorum. Quo inter discriminum vertices diu multumque versato, varietate munitionum atque telorum, et conspiratione oppugnatorum, idem castellum incenditur captum. Post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et impendentium, requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. Vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
