Latin
Book 24, Chapter 7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 24.7.8
Not analysed yet
Maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas, amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum, arte pro singulis membris inflexus. Hisque accedebat aliud haud exiguum malum, quod nec adminicula quae praestolabamur cum Arsace et nostris ducibus apparebant, ob causas impedita praedictas.