Latin
Book 25, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.1.18
Not analysed yet
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere. Pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis, miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato ex more, in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.