Latin
25.1.8 to 25.1.15
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.1.8-15
Not analysed yet
Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur. Abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori, impendentium consideratione difficultatum, contentus est imperator. Progressi itaque stadia septuaginta, attenuata rerum omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit. Hoc etiam loco relicto, cum ad tractum Maranga appellatum, omnis venisset exercitus, prope lucis confinia immensa Persarum apparuit multitudo, cum Merene equestris magistro militiae, filiisque regis duobus, et optimatibus plurimis. Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter apta, ut inbracteatis corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur. Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes. Post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus, vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur. Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut tunc acciderat) collisam sterneret plebem, venam quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. Exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre, ita citius vitam huius modi adimi beluarum.