Latin
25.10.10 to 25.10.17
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.10.10-17
Not analysed yet
Post quae (ut videbatur expedire) disposita, apud Aspuna Galatiae municipium breve, Gallicani militis visa principia, ingressique consistorium, post audita gratanter quae pertulerant munerati, redire iubentur ad signa. Et cum introisset Ancyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano, filio suo, admodum parvulo, cuius vagitus, pertinaciter reluctantis ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat. Hinc quoque Iovianum, celeri gradu, praescriptus vitae finiendae dies exegit. Cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. Super cuius obitu dubietates emersere complures. Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus. Decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. Cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem comperimus agitatam. Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius aptum inveniretur. Et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis assuetus. Christianae legis itidem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset. Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur trabea consularis. Sed impetrato uno adipisci non potuit aliud. Audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte. Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.