Latin
Book 25, Chapter 10
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.10.3
Not analysed yet
Quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. Alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere, paulatim in sublimiora surgentes. Quidam currentes radios solis, densiore nube obiecta, degredi ad inferiora prohibitos, splendore infuso, corpori crasso, lucem velut stellis distinctam mortali conspectu, monstrare. Sedit quorundam opinioni, hanc speciem tunc apparere, cum erecta solito celsius nubes, aeternorum ignium vicinitate colluceat, vel certe stellas esse quasdam, ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. Plura alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc vetat aliorsum oratio properans.