# Res Gestae 25.2.1-6

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 25.2.1 to 25.2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/25.2.1

Post quae triduo indutiis destinato, dum suo quisque vulneri medetur vel proximi, commeatibus nos destitutos inedia cruciabat iam non ferenda: et quoniam frugibus exustis et pabulis, homines in discrimen ultimum venerant et iumenta, ex eo cibo, quem animalia tribunorum vehebant et comitum, imae quoque militum plebi penitus indigenti, pars distributa est magna. Et imperator, cui non cuppediae ciborum, ex regio more, sed sub columellis tabernaculi parvis cenaturo, pultis portio parabatur exigua, etiam munifici fastidienda gregario quicquid ad ministeria postulabatur, per contubernia paupertina sui securus egessit. Ipse autem ad sollicitam suspensamque quietem paulisper protractus, cum somno ut solebat depulso, ad aemulationem Caesaris Iulii quaedam sub pellibus scribens, obscuro noctis altitudine sensus cuiusdam philosophi teneretur, vidit squalidius, ut confessus est proximis, speciem illam Genii publici, quam cum ad Augustum surgeret culmen, conspexit in Galliis, velata cum capite Cornucopia per aulaea tristius discedentem. Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus. Erat autem nitor igneus iste, quem διαίσσοντα nos appellamus, nec cadens umquam nec terram contingens. Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens. Fit autem hic habitus modis compluribus, e quibus sufficiet pauca monstrare. Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi. Id enim in stellae speciem figuratum, decurrit quidem, dum viribus ignium sustentatur: amplitudine vero spatiorum exinanitum in aerium solvitur corpus, ad substantiam migrans, cuius attritu incaluit nimio.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
