# Res Gestae 25.2.7-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 25.2.7 to 25.2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/25.2.7

Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur: ex Tarquitianis libris in titulo de rebus divinis, id relatum esse monstrantes, quod face in caelo visa committi proelium vel simile quicquam non oportebit. Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientia reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
