Latin
25.3.9 to 25.3.11
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.3.9-11
Not analysed yet
Sed cum vires parum sufficerent voluntati, sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando, Phrygiam appellari locum ubi ceciderat comperit. Hic enim obiturum se praescripta audierat sorte. Sed reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque ardore, miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori (si tulisset fors) obstinatus. Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine parsimonia ruebat in ferrum. Contra animosius Persae sagittarum volantium crebritate, conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes, magnitudine corporum, cristarumque a horrore, pavorem iumentis incutiebant et viris. Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.