# Res Gestae 25.4.15

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 25, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/25.4.15

Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
