# Res Gestae 25.4.18-21

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 25.4.18 to 25.4.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/25.4.18

Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans appetitor, popularitatis cupiditate, cum indignis loqui saepe affectans. Verum tamen cum haec ita essent, aestimari poterat (ut ipse aiebat), vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens, interdum ostenderet se dissimilem sui. Namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. Inter quae erat illud inclemens, quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum. Illud quoque itidem parum ferendum, quod municipalium ordinum coetibus, patiebatur iniuste quosdam annecti vel peregrinos, vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
