Latin
Book 25, Chapter 4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.4.7
Not analysed yet
Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. Armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi arrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor in moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.