# Res Gestae 25.5.1-2

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 25.5.1 to 25.5.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/25.5.1

Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant. Discissique studiis turbulentis, Arintheus et Victor, et e palatio Constanti residui, de parte sua quendam habilem scrutabantur; contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex commilitio suo quaeritabant.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
