Latin
25.5.4 to 25.5.7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.5.4-7
Not analysed yet
Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis (ut in rebus extremis saepe est factum), Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter commendabilis. Erat enim Varroniani, notissimi comitis, filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi. Et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo, per agmina iam discurrebat, proficisci parantia. Et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. Verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat, in lacrimas effusi sunt omnes, et luctum. Quod si gravis quidam aequitatis spectator, in ultimo rerum spiritu factum criminatur improvide, nauticos idem iustius incusabit, si amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, clavos regendae navis cuilibet periculi socio commiserunt.