Latin
25.6.1 to 25.6.9
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.6.1-9
Not analysed yet
Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano caesis, extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset (ut cogitabat), superiorem vero fore profectum. Proinde egredi iam coeptantes, adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum fremitum inaccessum terribilemque, equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani, occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter resistebant. Dein legiones Ioviorum atque Victorum, laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus, legionum tribuni, quae tunc primas exercitus obtinebant. Hisque sepultis, ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis, cum ad castellum Sumere nomine, citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est. Hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum confugisse rettulimus. Secuto deinde die, pro captu locorum, reperta est in valle lata planities, in qua castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis. Hocque viso, e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant, ut perfidos, et lectissimi principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano. Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna. Egressi exinde proxima nocte, Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu instructis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat. Cumque hinc Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.