Latin
25.7.2 to 25.7.10
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 25.7.2-10
Not analysed yet
Ob quae reputabat multa et formidanda, diffusum abunde militem per provincias, levi tessera colligi posse expertus, et sciens populum suum, post amissam maximam plebem, ultimis terroribus deformatum, simul comperiens, in Mesopotamia relictum haut multo minorem exercitum. Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse. Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi, sine utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi. Erat tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum, et Persae praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies. Condiciones autem ferebant difficiles et perplexas, fingentes humanorum respectu, reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem, si quae iubet impleverit cum primatibus Caesar. Contra hos cum Salutio praefecto mittitur Arintheus, et dum deliberatur examinatius, quid finiri deberet, dies quattuor sunt evoluti. inedia cruciabiles, et omni supplicio tristiores. Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae. Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium, pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam, itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim, et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum. Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.