# Res Gestae 25.8.14-17

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 25.8.14 to 25.8.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/25.8.14

Constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, ni illi haec civitas habili situ, et moenium magnitudine, restitisset. Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum. Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpora sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. Adeo enim atroci tabuimus fame, ut si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus. Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius, cum tribunis principiisque militum, sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. Et sequebantur benigne suscepti. Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
