Latin
26.1.9 to 26.1.14
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.1.9-14
Not analysed yet
Sed anni intervallum verissimum, memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium, porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem. Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurse nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram. Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, ut ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta. Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant. Hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit. Quam rationem bissexti probatam, etiam victura cum saeculis Roma, adiumento numinis divini fundavit. Proinde pergamus ad reliqua.