# Res Gestae 26.10.1-7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 26.10.1 to 26.10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/26.10.1

Eisdem fere diebus, protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum, medio noctis horrore incautum adortus, occidit. Cuius mors saluti plurimis fuit. Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages. Quo interfecto, idem Marcellus, occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit, gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis, ad auxilium transmissa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant. Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad Haemimontum cogeretur. Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt. Unde post dies paucos productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus, interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum quia doctrinarum diritatem causis inanibus praetexebat. Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt. Ad gratiam tamen precantium, coerciti sunt aliqui lenius. Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
