# Res Gestae 26.10.10

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 26, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/26.10.10

Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
