# Res Gestae 26.10.11-16

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 26.10.11 to 26.10.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/26.10.11

Nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet valuerat causam, regio imperio prope accedens, et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem, arcessens, ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis. Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt. Haec implacabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo locavit incurvos, aut ictu carnificis torvi substravit: quibus (si pateretur natura), vel denas animas profundere praestabat in pugna, quam lateribus fodicatis, omni culpa immunis, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte. Exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exsilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et (ut ditaretur alius) genere nobilis, et forte meritis locupletior, actus patrimonio praeceps, trususque in exsilium consumebatur angore, aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis impositus, quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis. Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt. Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quos primigenia rerum natura sub immensis gurgitibus amendavit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
