Latin
26.10.8 to 26.10.9
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.10.8-9
Not analysed yet
Euphrasius vero, itemque Phronemius, missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absolute Euphrasio, Phronemius Cherronesum deportatur, inclementius in codem punitus negotio, ea re quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus, ambo fratres principes obtrectabant, nec similes eius, nec suppares. His accedebant alia graviora, et multo magis quam in proeliis formidanda. Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.