Latin
26.5.1 to 26.5.8
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 26.5.1-8
Not analysed yet
Acta igitur tranquillius hieme, concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honori specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana, a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites. Et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano, per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus: in Orientem vero secuturus Valentem, ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti provectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a Ioviano pari modo promotus, magister equitum partes tuebatur eoas. Tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister, sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius, sociatusque Valenti, domesticorum praefuit scholae. Quibus ita digestis et militares partiti sunt numeri. Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit. Et Orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius, Italiam vero, cum Africa et Illyrico, Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus. Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit. Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere. Tractatique asperius ab Ursatio, tunc magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes, ut contumeliose despectas gentes immanissimas concitarunt. Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris, venturo Valentiniano Parisios uno eodemque nuntiata sunt die.