# Res Gestae 26.6.15-17

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 26.6.15 to 26.6.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/26.6.15

Stetit itaque subtabidus—excitum putares ab inferis,—nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum. Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur, densius ipsis galearum cristis aptabant. Huic intimidius incedenti, nec resistebat populus nec favebat; accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
