# Res Gestae 26.9.3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 26, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/26.9.3

Cui pertinaci conspiratione multorum, hac maxima consideration resistebatur, quod hostis eius (ut ante relatum est), Constanti filiam parvulam, cum matre Faustina, et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. Sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis, regem adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
