# Res Gestae 27.10.1-7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 27.10.1 to 27.10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/27.10.1

Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto, Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit. Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite cuiusque modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit. Parvo inde post intervallo, inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur impensior, ut qualibet concideret strage. Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. Interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu. Parabatur post haec contentioribus curis, et per copias multiformes, in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae. Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyricis et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano Moenum transiit, visoque nemine, divisis agminibus quadratis, ipse medius incedebat, Iovino et Severo, magistris rei castrensis, altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu. Protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo situ porrectas, sensim gradiens miles, irritatior ad pugnandum, velut repertis barbaris minaciter infrendebat. Et quoniam aliquot diebus emensis, nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum quae visebantur, iniecta cohortium manu, vorax flamma vastabat, praeter alimenta quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
