# Res Gestae 27.10.13-16

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 27.10.13 to 27.10.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/27.10.13

Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas. Nihilominus tamen ipsi assumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum ruinarum funeribus mutuis res gerebatur. Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. Stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus, cum subsidiali manu locatus post montium terga, trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt. In hac dimicatione, nostri quoque periere non contemnendi. Inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri comparetur, et Sergio. Hisque tali casuum diversitate perfectis, milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
