Latin
27.12.1 to 27.12.5
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 27.12.1-5
Not analysed yet
Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae. Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentem dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis. Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus ceciderat ferro poenali. Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum. Quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et Artabanni, quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam (horum alter ante gentis praefectus, magister alter fuisse dicebatur armorum) eisdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura exscinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.