# Res Gestae 27.7.6-9

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 27.7.6 to 27.7.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/27.7.6

Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras (id est divinitati acceptos) colet religio Christiana. Cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius, cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira, iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum, Et quid agetur ait si oppidum aliquod curialis non habuerit tantos? Inter reliqua id quoque suspendi debet, ut cum habuerit, occidantur. Ad hanc inclementiam illud quoque accedebat, dictu dirum et factu, quod siquis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non impetrato, ad eundem quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat. Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. Nil autem valet correctio pravitatum apud eos qui quod effici velint maximae putant esse virtutis.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
