# Res Gestae 27.9.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 27.9.1 to 27.9.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/27.9.1

Haec in Britanniis agebantur. Africam vero, iam inde ab exordio Valentiniani imperii, exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores, et crebris caedibus et rapinis intenta. Quam rem militaris augebat socordia, et aliena invadendi cupiditas, maximeque Romani nomine comitis. Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii tunc magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum. Gestorum autem per eas regiones seriem plenam, et Rurici praesidis legatorumque mortem, et cetera luctuosa, cum adegerit ratio, diligentius explicabo.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
