Latin
Book 28, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.1.15
Not analysed yet
Et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.