# Res Gestae 28.1.23-28

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 28.1.23 to 28.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.1.23

Super hoc princeps consultus, senatui negotium dedit. Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum. Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. Et ne tot malis dissimulatis, paulatimque serpentibus, acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur. Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla. Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci, de fumo (ut aiunt) in flammam, traditus Phalangio (Baeticae consulari) cecidit funesti carnificis manu. Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis, aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus. Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum. Inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento (quo vestita erat) abrepto, ne velamen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. Ideoque carnifex, nefas admisisse convictus immane, vivus exustus est.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
