# Res Gestae 28.1.44-50

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 28.1.44 to 28.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.1.44

Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari: ideoque ut cunctator contemptus, et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens, e vicaria potestate discessit. Huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, per administrationem nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui compositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. Et primo Rufinam, cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis, interfecit, super quibus Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde complures nullo noxiorum discrimine vel insontium. Cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur Agrigentinus. His in hunc modum ac talibus actis, Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit. Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus, ambo ex coetu amplissimo, infamati sub Maximino, in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti, non secus volentis maligna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt. Sed Fausiana damnata, inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. Sed ut solent insperati casus aggravare miserabilis clades, Apaudulus nomine, servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit, nocte progressus, missique apparitores, indicatos e latebris abstraxerunt. Et Abienus quidem, exaggerate crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est. Mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset habere supplicio, appetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam, adseveravit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
