# Res Gestae 28.1.8-9

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 28.1.8 to 28.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.1.8

Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis. Verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum impatientes, hi qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
