Latin
28.4.16 to 28.4.17
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.16-17
Not analysed yet
Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis affligi verberibus iubeatur: si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis, ut damnetur ut reus, dominus hactenus exclamabit: Quid faciat male factis famosus et nequam? et siquid aliud eius modi deinceps ausus fuerit, corrigetur. Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatus sit ad convivium excusare: defectum enim patrimonii se opimi perpeti senator existimat, si is defuerit quem aliquotiens libratis sententiis, invitaverit semel.