# Res Gestae 28.4.18

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 28, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.4.18

Pars eorum si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse, vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleri certamen, maxime cum id vaporato audeant tempore. Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
