Latin
28.4.19 to 28.4.20
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.19-20
Not analysed yet
Dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus, tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis, vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit, digitis ut metatis abit. Enim vero siqui vetus in commilitio principis recens digressus fuerit in otium ut aevi provecti, ille tali praesente coetu …mirionum …cantilenae praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta …solus pater familias textui narrans aliena, et placentia referens, et erudite pleraque fallendo.