# Res Gestae 28.4.23-25

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 28.4.23 to 28.4.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.4.23

Alius cum dignitate (licet mediocri), cervice tumida gradiens, notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti Marcellum. Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna. Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione, dispendioque afflictus gravi discedit. Et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
